Cantus Organi · Varia

Sacris solemniis (alter tonus)

Sacris solemniis (alter tonus)· printed pp. 66–67· 9 systems

Sacris solemniis (alter tonus), mode not recorded, organ accompaniment from Nova Organi Harmonia, part VII, pp. 66–67, shown as 9 scanned music systems. These are images of a 1942 printed score and cannot be read by a screen reader.
Chant text · Latin

SAcris solémniis juncta sint gáudia, Et ex praecórdiis sonent praecónia : Recédant vétera, nova sint ómnia, Corda, voces et ópera. 2. Noctis recólitur coena novíssima, Qua Christus créditur agnum et ázyma Dedísse frátribus, juxta legítima Priscis indúlta pátribus. 3. Post agnum týpicum, explétis épulis, Corpus Domínicum datum discípulis, Sic totum ómnibus, quod totum síngulis, Ejus fatémur mánibus. 4. Dedit fragílibus córporis férculum, Dedit et trístibus sánguinis póculum, Dicens : Accípite quod trado vásculum, Omnes ex eo bíbite. 5. Sic sacrifícium istud instítuit, Cujus offícium commítti vóluit Solis presbýteris, quibus sic cóngruit, Ut sumant, et dent céteris. + 6. Panis angélicus fit panis hóminum; Dat panis caélicus figúris términum : O res mirábilis! mandúcat Dóminum Pauper, servus, et húmilis. 7. Te trina Déitas únaque póscimus, Sic nos tu vísita, sicut te cólimus : Per tuas sémitas duc nos quo téndimus, Ad lucem quam inhábitas. Amen.

Text source: GregoBase