Cantus Organi · Varia
Sanctorum meritis inclyta
Choose parts (1 of 1)
Chant text · Latin
SAnctórum méritis ínclýta gaúdia Pangámus, sócii, géstaque fórtia : Gliscens fert ánimus prómere cántibus Victórum genus óptimum. 2. Hi sunt quos fátue mundus abhórruit : Hunc fructu vácuum, flóribus áridum, Contempsére tui nóminis ásseclae, Jesu Rex bone caélitum. 3. Hi pro te fúrias atque minas truces Calcárunt hóminum, saévaque vérbera : His cessit lácerans fórtiter úngula, Nec carpsit penetrália. 4. Caedúntur gládiis more bidéntium : Non murmur résonat, non querimónia : Sed corde impávido mens bene cónscia Consérvat patiéntiam. 5. Quae vox, quae póterit lingua retéxere, Quae tu Martýribus múnera praéparas? Rubri nam flúido sánguine fúlgidis Cingunt témpora láureis. 6. Te summa o Déitas, únaque póscimus, Ut culpas ábigas, nóxia súbtrahas : Des pacem fámulis, ut tibi glóriam Annórum in sériem canant. Amen.
Text source: GregoBase
Chant from GregoBase
















Report an error ·Edit (editors)