Cantus Organi · Varia

Exsultet orbis gaudiis (alter tonus)

Exsultet orbis gaudiis (alter tonus)· printed pp. 80–82· 12 systems

Exsultet orbis gaudiis (alter tonus), mode not recorded, organ accompaniment from Nova Organi Harmonia, part VII, pp. 80–82, shown as 12 scanned music systems. These are images of a 1942 printed score and cannot be read by a screen reader.
Chant text · Latin

EXsúltet orbis gáudiis, Caelum resúltet láudibus : Apostolórum glóriam Tellus et astra cóncinunt. 2. Vos saeculórum júdices, Et vera mundi lúmina : Votis precámur córdium, Audíte voces súpplicum. 3. Qui templa caeli cláuditis, Serásque verbo sólvitis, Nos a reátu nóxios Solvi jubéte, quaésumus. 4. Praecépta quorum prótinus Languor salúsque séntiunt : Sanáte mentes lánguidas, Augéte nos virtútibus. 5. Ut cum redíbit árbiter In fine Chrístus saéculi, Nos sempitérni gáudii Concédat esse cómpotes. 6. Patri, simúlque Fílio, Tibíque Sancte Spíritus, Sicut fuit, sit júgiter Saeclum per omne glória. Amen.

Text source: GregoBase