Cantus Organi · Varia
Exsultet orbis gaudiis
Choose parts (1 of 1)
Chant text · Latin
EXsúltet orbis gáudiis, Caelum resúltet láudibus : Apostolórum glóriam Tellus et astra cóncinunt. 2. Vos saeculórum júdices, Et vera mundi lúmina : Votis precámur córdium, Audíte voces súpplicum. 3. Qui templa caeli cláuditis, Serásque verbo sólvitis, Nos a reátu nóxios Solvi jubéte, quaésumus. 4. Praecépta quorum prótinus Languor salúsque séntiunt : Sanáte mentes lánguidas, Augéte nos virtútibus. 5. Ut cum redíbit árbiter In fine Christus saéculi, Nos sempitérni gáudii Concédat esse cómpotes. 6. Patri, simúlque Fílio, Tibíque Sancte Spíritus, Sicut fuit, sit júgiter Saeclum per omne glória. Amen.
Text source: GregoBase
Chant from GregoBase






Report an error ·Edit (editors)